- VOMITIONES
- VOMITIONESin remedium cruditatis excogitatae sunt, canibus primum monstrantibus, teste Pliniô, l. 11. c. 53. et l. 29. c. 4. Et quidem ab Hippocratis tempore mos fuit multorum, ut bis quot mensibus ἐμετικὴν agerent (ut Cicero loquitur l. 13. ad Attic. Epist. 52.) quibus erat valetudo sua curae, qua de re vide Casaubon. ad Sueton. Vitellio, c. 13. Quottidianas autem aut nimis frequentes egestiones universa Medicorum Schola damnat: queriturque Seneca, multos vomere ut edant, comesse ut vomant epulas totô orbe conquisitas, quas coquere dedignantur. Plutarchus etiam μικρὰ haec vocat περαμύθια πλησμονῆς, exigua satietatis levamina: utendum vero potius ὑδροποσίᾳ καὶ ἀσιτίᾳ, aquae potu et cibô exili suadet, et remedia porro haec esse velut ἐκβόλια ait ac φθόρια, quibus intemperantes feminae partum necant abiguntque, ut Venerem repetant et iterum concipiant. Cuius rei exemplo Vitellius est Imperator, quem epulas trifariam semper, interdum et quadrifariam dispertitum esse, in ientacula, et prandia, et cenas, commissationesque facile omnibus sufficientem vomitandi consuetudinem, legas apud Sueton. d. l. Vide plura hanc in rem, apud Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 21. c. 9. et l. 28. c. 2. Melitis illi, qui Athletas maluêre cibos ambulatione perficere, et pervigiliis, Plinius, c. 33. cit. At navigantibus Vomitiones ipsae instabili volutatione commotae plurimis morbis capitis, oculorum, pectoris medentur, omnibusque propter quae elleborum bibitur, Idem l. 31. c. 6. Per translarionem vomunt, qui ex tempore dicunt. Unde Aristides, Rhetor se non esse τῶ ἐμούντων, sed a)kribou/ntwn/g>, Imperatori Marco respondit. Quique acerbius in aliquem invehuntur. Sic Pompeius Marcellino acrius contra se in Senatu oranti, exprobravit suô beneficiô ἐκ πεινατικοῦ ἐμετικὸν, ex esuritore vomitorem, e muro vocalem, imo convitiatorem, esse factum. In genere, magnâ copiâ effundere est. Unde Vomitoria in Spectaculis dicta, per quae homines glomeratim ingredientes in sedilia se fundebant, Macrob. l. 6. Saturnal. c. 4. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.